- TABULAE Lusus
- TABULAE Lususapud Isidorum, Origin. l. 18. in Epigramm. veter. Tabula simpliciter, Graecis recentioribus quoque τάβλα, lusus est, qui in tabula calculis tesserisque peragebatur, Aleae nomine και ἐξοχην´ insignitus. Casum tabulae dixit Iuvenal. Sat. 1. v. 9.——— nec enim loculis comitantibus iturAd casum tabulae, positâ sed luditur arcâ etc.Nempe in Tabula lusoria, uti hodie apud nos, sic olim apud Veteres duplex praecipue ludus ludebatur, Calculorum, quos et Latrunculos; et Tesserarum, quem proprie Tabulae lusum seu Tabulam dicebant: Sic quidem, ut alterum Tabulae latus calculis seu latrunculis inserviret, de quibus vide in his vocibus, item infra in voce Zatricium: alterum tesseris, quod lineis vel punctis duodecim descriptum distinctumque erat, in quibus calculi varie disponebantur, prout tesserae cecidissent. Utrumque usum indicat Martialis, l. 14. Epigr. 17. cuius lemma Tabula Lusoria,Heic mihi bissenô numeratur tessera puncto:Discolor heicgeminô calculus hoste perit.Lineae autem illae sive puncta, scripta etiam latini vocabant, unde idem Lusus Duodecim scriptorum dictus est. Per quae scripta quia commeabant calculi, scriptorum tramitem vocat vetus Epigr. de Tabula, ὁδὸν Agathias in Graeco Epigr. τόπους quoque et χώρας alii, unde μονόχωρος, infelix tabulae lusor, qui ad unum scil. calculum redactus erat, in Gloss. In hoc enim lusu vincebatur, qui cum paucioribus calculis erat relictus, imo qui omnes ad unum remittebat, Artemidorus, l. 3. c. 1. Porro, uti in lusu latrunculorum loucli lineis distincti, in quibus calculi statuebantur, dicti sunt carceres et mandrae et septa: sic etiam in tabulae lusu lineae, per quas currebant calculi, dicebantur capsi et septa, Graece χαραχώματα. Certabat autem in ea ars cum fortuna, et fortuna quidem ex tesserarum iactu pendebat, at ars in casculorum dispositione posita erat: licebatque quod forte male cecidisset in arte corrigere, et tesserarum iactu minus favente calculum tamen bene dare seu promovere. Imo et aliquando calculum iam datum, si paenitentia subiret, et adversarius permitteret, in pristinam sedem revocare, quod ἀναθέςθαι ψῆφον Graeci dixêre. Calculi vero sive ψῆφοι, quibus in Tabula ludebatur, erant rotundi, Graecis proprie πεςςοὶ, unde toti ludo nomen, qui et πεςςεία hinc dicebatur, seu πεττεία iique numero triginta, quindecim nigri, quindecim albi. Quem totum lusum, Aegyptiorum, ut videtur, inventum, philosophiâ multâ refertum fuisse, vidimus supra, ubi de Aegyptiaca Πεττεία. Huiusmodi autem Tabulae lusoriae formam, ex Thesauro antiqq. Inscriptionum Gruteri, exhibet Salmas. ad Proculum Vopisc. c. 13. Tabul est marmorea, longior, quam latior: tertiam enim partem latitudinis ad longitudinem adici consuevisse, in huiusmodi alveis lusoriis fabricandis, ex Plinio discimus, ubi de actis triumphorum Pompeii M. transtulit, inquit, alveum lusorium cum tesseris e gemmis duabus latum pedes tres; longum pedes quatuor. Inscriptionem Graecam habet a Christiano homine factam: namque et crucem in medio fingendam curavit, et Christi nomen scribendum, parum Christiane. Imo et impie adiutorem illum futurum dicit ludentibns aleam, legibus vetitam, bonisque moribus contrariam, omnibus olim Christianis impermissam, postea solis prohibitam Clericis, Nov. 123. Iustin. Ipsam porro tabulam quod attinet, eam per partes ac velut per lineas, accurate explicat Salmas. ubi supra. Vide quoque hîc passim, ubi de Alea, Fritillo, Palamede, Pyrgo, Reginula, Tesseris, Trictraco etc. Aliud est, quum in plurali Latini tabulis ludere, et Graeci τάβλαις παίζειν, dicunt. Tum enim per tabulas non intelligunt alveos lusorios, sed vel tesseras ipsas vel calculos, quibus in tabula luditur. Graeci enim recentiores τάβλας etiam et ταβλία pro tesseris dixêre. Hinc ταβλία pro clavis auteis purpureisque, quibus vestes intexi praetexique solebant, occurrunt in Chron. Alexandrino non semel: κύβους etiam Graeci veteres, dixêre, ut Hesych. docet. Sicut tesseras Latini, Anastasius quoque tabulas in Hormisda alibique. Sed cum tesserae quadratae fuerint,tabulae autem hae vestium apud Anastasium orbiculares, videtur hic potius ad alteram notionem vocis respexisse, quâ ipsos calculos seu orbiculos ligneos vel eboreos illa (quod hodieque Galli retinent) notabat. Ita enim in Leone III. Pontifex fecit —— tetra vela rubea holoserica alethina, habentia tabulas seu orbiculos de chrysoclavo etc. Quam in rem vide plura apud eundem Salmas. Not. ad Vopisc. in Vita Carini, c. 20. ut et supra passim, ubi de vestium Clavis, Oculis, Plumis: adde Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce Τάβλα.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.